Forma scutulorum ex pyramidibus monumenti Gust. suspensorum, quae animi dotes referebant, quibus praecipue eminebat Vlrica regina, ultima gentis palatinae apud Svecos
Altare aedis Ridderholmensis multo decoratum lumine quoad in vicino sacello Gust: exponebatur quicquid mortale habuerat Vlrica El. Carolorvm regum neptis, filia, soror
Organorum suggestum in Ridderholmensi templo, pellucidis picturis ornatum, ex quo lugubres concentus & sacrae neniae audiebantur dum reliquias Vlricae junioris habebat conditorium Gustavi Adolphi